Leviticus 2

. etc. A meliori parte totum hominem significat: requirit enim spiritualem et perfectum auditorem, quia anima est sapientiae capax, non caro. ISID. etc. Quartum sacrificium offert anima. Simila Ecclesiam significat, quae de multis personis quasi granis est collecta, legis et Evangelii mola inter litteram et spiritum separata, per aquam baptismi adunata, chrismate peruncta et solidata spirituali igne; per humilitatem fit accepta hostia. ORIG. Quae scilicet nec vitulum habet, etc.; usque ad oleo divinae misericordiae vel gratiae. Mystice, significat, sicut ibi: etc. Gen. 46. Lucas autem ait: Act. 27.. Forsitan per animam, Gentilem significat. Supra enim filiis Israel praecepit, ut sacrificia offerrent cum sanguine. Hic autem qui est sine lege, offerre praecipiens, non dicit homo, sicut supra, sed Animalis erat Gentilis, non intelligens ea quae sunt Dei, sed vocatur ad oblationem misericordia Dei, ut percipiat salutem; cum pro peccatis sacrificia disponit, qui nec habet ovem nec capram, turturem vel columbam offerre praecipitur; qui nec habet illud, similam. Non enim jam ex operibus, ut pauper virtutibus, sed sola cognitione Dei salvatur, quae licet principium sit salutis, tamen thus et oleum, supponendum, ut gratia de eleemosynis et orationibus misceatur. Unde angelus ad Cornelium ait: Act. 10.. In thure interiores curantur passiones, et fumo ejus sanantur occuli ex infirmitate lacrymantes. Oratio quippe animae passiones sanat, oculos interiores curat ab ignorantia lacrymas ex aegritudine peccati accendentes fugat. ministros Ecclesiae; quia quidquid offerimus, cum sanctis Ecclesiae doctoribus conferre debemus. Unde Paulus cum apostolis contulit Evangelium, ne in vacuum cucurrisset Gal. 2.. Unitas Ecclesiae pugillum similae tollit, quia pro capacitate sensus unusquisque fidelis Scripturae scientiam debet appetere. Unde: etc. Rom. 12.. Notandum quod pugillus similae et olei, totum vero thus offerri jubetur; quia sapientia quae in simila, et charitas vel misericordia quae in oleo signatur, in hac vita non possunt esse plena. Unde: et, etc. I Cor. 12.. Olei quoque pars offertur, quia misericordia nunquam impletur, quia etsi miserearis quantum potes, plus tamen debes velle. Charitas etiam quae oleo figuratur, in praesenti inchoatur, in futuro perficietur. Thus autem totum crematur, quia semper orationi insistitur. Scientiae vel cognitionis Dei. Accepta enim est scientia a Deo, quam fides comprehendere potest, et sicut qui pugillo vult plus comprehendere, nihil proficit, totum quippe decurrit: sic fides est mensura scientiae Dei. Heb. 11.. etc., cognitionis Dei perfectam scientiam, cujus memores erimus, quae nunquam destruitur; et eam quae nunc est, non ut contrariam, destruit, sed partem minimam esse per plenitudinem suam ostendit: I Cor. 13.. etc. ISICH. in Lev. De illa scilicet perfecta et in coelis abscondita, in Christoque reposita scientia, Col. 2.. montanus interpretatur, id est, altiora de Deo intelligens; vel arcanus, quasi in se legem Dei et eloquia habens: hic sacrificium offerre potest. Sanctum sanctorum, est de oblationibus Domino: partile enim est quod reliquum est, omnes tamen scientias superans et ad perfectionem exaltans etc. ISICH., ibid. Sacrificium Christus pro nobis immolatus. virginis, scilicet utero. Clibanus enim panem suscipit et ignem: sic uterus virginis panem vitae, id est, Dei verbum, et ignem Spiritus sancti de coelo suscepit. Unde: etc. Luc. 1.. Si ergo offers munus incarnationis Christi, quae facta est in ventre virginis, non est acceptum Deo, nisi de simila, id est, scientia vel notitia Dei fiat. De hac re siquidem locutionem ab apostolis et a prophetis suscipimus, Verba apostolorum sunt panes, lagana prophetarum. Quanto enim panes laganis, ad nutriendum aptiores, tantum praecellunt verba apostolorum verbis prophetarum. Utrique autem azymi sine fermento scientiae saecularis. Utraque tamen in oleo fiunt, concorditer enim ab illis de Christi miseratione scriptum est, quia apostoli et prophetae scripserunt, sed apostoli plenius scripserunt, qui completum ostenderunt, quod illi nuntiabant futurum. Panis latus et tenuis, qui prophetiam et legem significat, quantum enim distat inter soliditatem panis et tenuitatem lagani, tantum inter Evangelium et verba legis et prophetarum: haec tamen oleo lita, quia lex et prophetia charitatem Christi praedixerunt, qua in salutem humani generis venit. etc. ISICH. in Lev. Oblatio de sartagine, etc., usque ad et ideo ab ejus scientia recessit. etc. Quia mortuus est et misertus nostri. id est, sine macula. ut sermonem passionum ejus, qui per partes processerunt, dividamus, alapas, scilicet colaphos, sputa et vulnera diligenter distinguamus. etc., ut quemadmodum misericorditer pro nobis mortuus est, nos quoque pro fratribus usque ad mortem misereamur. Sicut enim sartago media inter ignem et cibum, sic quodammodo crux inter impassibilem divinitatem et humanitatem, quae igne passionis est assata. Et sicut in sartagine mollia durescunt, dura mollescunt, sic in passione crucis lapidea corda mollita, mollia et fluxa solidata. De sartagine ergo sacrificium offerre est de mysterio crucis cum veneratione disputare. etc. ISICH. in Lev. Sicut in sartagine crucem, etc., usque ad ex misericordia quippe mortem sustinuit, et resurrectionem dispensavit. etc. Moraliter, similam offert qui in aliquibus communis vitae usibus bene conversari studet. Haec oleo conspergenda est, quia omnis anima oleo eget misericordiae, nec vitam praesentem evadere potest, nisi misericordia coelestis affuerit. Clibanus autem pondus tentationis exprimit, sartago constantiam et robur animi, craticula multiplicem impugnationem. . ORIG. homil. 2 in Lev. Dicat aliquis, etc., usque ad hoc modo verius et perfectius secundum Evangelium sacrificia offers, quae jam secundum legem non potest offerre Israel. Nihil voluptuosum, nihil suave placet Deo, sed quod habet aliquid mordacitatis et severitatis. Unde pascha cum amaritudinibus manducatur. Gentilis eloquentiae, quae voce suavis est, non re. Unde: Prov. 5.. Quod autem dicitur in Canticis: Cant. 4., praesentibus non contradicit. Sub lingua enim dicitur, non in lingua, ut ostendatur paganorum sapientia, et Judaeorum littera linguae Ecclesiae, id est doctrinae subjecta esse. Horum non vult integram doctrinam offerre. Unde ait: id est, holocaustum: Primitias enim illius sapientiae offerimus, non totam, sicut Paulus ad Athenienses, inquit: Quod enim invenit congruum scientiae Dei, non respuit: non tamen ultra testimonia multiplicavit, quia placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes; unde Moyses ait: et cum liceret dici non ponentur, dicit: significans, quia si tentaverimus de exterioribus divinitatis adipisci notitiam, tale sacrificium ad altare non ascendit, sed deprimitur in terrenis, quia de terra est. BEDA. in Lev., tom. 2.. Quod mel in Dei sacrificium non offerretur, etc., usque ad imperfecta quaeque omittimus. . Apostolica sapientia. Unde: etc. Matth. 5.. Sicut omnis cibus sale conditur, ita apostolica doctrina sermo praedicationis. Ideo praecipitur sal in omni sacrificio offerri, ut secundum Apostolicam doctrinam et institutionem et imitationem operis vivamus. Unde Paulus, ait: I Cor. 4.. Et alibi: Eph. 2.. Unde et legislator non dixit simpliciter sal: sed, Sicut enim foedus rationale, sic etiam sal rationale. Testamenti ergo Evangelici et salis Apostolici nos commonere voluit. Oleum in sacrificium offertur, si cum hilaritate offeramus, non ex tristitia aut ex necessitate. Hilarem enim datorem diligit Deus II Cor. 9.. Sal qui stypticam vim habet, et contrarius est melli, jubetur addi sacrificiis: sal symbolum est prudentiae, quae restringit et exsiccat voluptatem. etc. Placere enim Deo non poterit quod non ad normam voluntatis ejus correctum fuerit. Nam si in rebus humanis tanta cautela agendum admonuit quidam de mundi hujus sapientibus, ut diceret: Omnis actio temeritate et negligentia vacare debet: quid de Dei rebus aestimandum est? etc. ORIG., lib. I in Levit. Secundo in loco primitiarum, etc., usque ad quia littera separabatur a spiritu. ISICH. etc. Non modo praecepit eos Dei notitiam, etc., usque ad per eleemosynam quippe et orationem scientia divina nobis perficitur. . .
Copyright information for VulgGlossa